- MISSA
- MISSAa mittendo populum. Unde antiquis German. Senta, Anglis adhuc Sent. Hinc Missale, liber quô continentur omnia ad Missam quottidie dicendam pertinentia. Missaticum Nuntium. Missaticum Regis, legatio, iussio, mandatum, quod Rex per nuntium vel. legatum suum, quem veteres Missum dixêre, exponit. In specie Missi dicebantur, qui ab Imperatore legati sunt in provincias, ad inquirendos censendosque mores Clericorum, Monachorum, coeterorum que Ecclesiasticorum: Hodie Visitatores appellati. Missus vel. Nuntius Papae a Legato differt. quod sine Legati insignibus mittitur. Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. Ceterum, Missae vox circa tertii saeculi finem primum audita. Dicebatur autem missa, quasi missio; uti remissa, pro remissio. Et quidem nonnulli a contributione eleemosynarum, quae olim fieri solebat in celebratione Dommicae cenae, sic dictam contendunt Iis quippe collectis dici solitum, Ite, missa est, i. e. collecta est, Elcemosyna. Alii a dimissione populi, quae duplex erat, cum Catechumenorum, ante Sacramenti communionem, tum Fidelium, post illam peractam. proclamante Diaconô, Ite, missa est. A qua sollenni voce, tum cultus universus, tum praecipue Eucharistia, et praces ac liturgia eius, Missae nomen acceperunt. Et huic sententiae videtur favereritus Atheniensium, qui, uti ab initio sacrorum populo silentium imperabant, verbis: ἐυφημεῖτε. Σιγᾷ πᾶς ἔςτω λεώς, quae Horat. l. 3. Carm. Od. 14. interpretatur, Ma le ominatis parcite verbis, i. e. silete: sic, iis finitis, coetus hisce dimittebatur: λαῶν ἄφεσις. Vide Casaubon. in Theophr. p. 321. ut et supra Apolysis, Frustraitaque Wechelius l. de Sacram. originem vocis arcessit, ab Hebr. Masath, i. e. laudare, glorificare, etc. apud Franc. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 8. Hodie in Ecclesia Romana, eô nomine intelligitur externum ac proprie dictum sacrisicium expiatorium; quô ipum Dei silium, pro expiandis vivorum ac mortuorum peccatis, aliisque rebus vel impetrandis vel averruncandis, Deo Patri, sub accidentibus panis et vini per Sacerdotem quottidie offerri dicunt: in quo summa religionis huius ac fidei constituitur. Unde tanta apud ipsos Missarum frequentia et varietas, ac tam multae eius species. Habent enim Missas alias ordinarias, quas in Sanctorum quoque ac B. Virginis nomine peragunt; alias extraor dinarias, quas certis tantum occasionibus, in novi Episcopi, Templi, etc. consecrationibus habent. Habent porro magnas et parvas, inferiores et superiores: a colore paramentorum (ut vocant) insuper distinctas: Item siccas et humidas, publicas et privatas, etc. Cum vero in sacris quibusve Liturgiis, sub sinem, missae seu ἀφέσεις fierent, inde accidit, ut Missa, pro quovis Ecclesiastico Offcio, in Aedibus sacris peragi solito, interdum sumatur, vel. pro Lectione, ut censet Cardin. Bona l. 1. c. 2. num. 3. Sed et pro ea Liturgiae parte, in qua Corpus Christi consici dicunt, usurpata vox, uti pluribus probat Car. du Fresne in Glossario. Unde Missas facere, dicere. tenere, cantare, etc. i. e. sacram Liturgiam celebrare; quod qui Liturgiam peragit, Missam faciat, i. e. Catechumenos ab ea dimittat: Gall. Dire la Messe a quelqu'um. Tandem pro Festo Sancti alicumus non raro occurrit, quod in eoMissa sollennis peragatur: unde forte, inquit, Vadianus, Germani Mestag seu Missas nundinas appellant. quia in sestis principalibus indici ac celebrari, ob populi frequentiam, solent. Plura hanc in rem vide apud modolaudatum Auctorem, ut et Macros Fratres in Hierolexico, e quibus haec subiungere visum est. IN ECCLESIA ROMANA OCCURRIT, INTER ALIA, Missa Defunctorum, eadem cum Missa Animarum. Et quidem pro mortuorum suftragio non sistit tantum Ecclesia, in quit Macer, in quottidianis Missae et Horarum Canonicarum precibus, ita ut in fine cuiuslibet horae expiabilem requiem reposcat; sed etiam in quolibet Mensis principio Officium ac Missam pro illis recitat, Cum Psalmo de profundis et collecta pro desunctis, terminat has Horas Ecclesia Lugdunensis. Missam cantatam post Conventualen, Cathedralis Pragensis quottidie pro iisdem peragit; ac in universum usus obtin uti, ut quôcumque primae septimanae die pro animabus defunctorum preces fundantur, ex instituto quorundam Monachorum, ab A. C. 1056. Sed et tertiô die post obitum cuiusque Missam celebrant, in memoriam Resurrectionis Christi: Item septimô, in symbolum aeternae quietis. Trigesimô porro, quia Aaronis mors 30. diebus defleta. Ita quidem Latini, Graeci vero id faciunt die post obitum 3. 9. et 40. Tandem anniversaria generalia, pro omnibus defunctis ad diem 2. Novemb. stabilita sunt, ab Odilone Abbate circa A. C. 998. quâ die omnes Sacerdotes sacrificium pro defunctis omnibus faciunt, etc. Vide praefatum Auctorem Hierolex. Missae Feriales, quae singulis hebdomadis feriis canumtur. Et quidem prima Feria suum habet officium de Trinitate; secunda, de Sapientia; tertia, de Spiritu S. quarta, de Charitate, quinta, de Angelis; sexta, de Cruce; septima, de B. Virgine, quibus etiam nominibus dies hos ab Alcuino insignitos volunt. Missa Iudicii, erat Missa, in qua aliquis saeculari more se purgabat. Introitus fuit, Iustus es Domine et rectum iudicium tuum Collecta, Absolve quaesumus Domine tuorum delicta famulorum, ut a peccatorum suorum nexibus, quae profragilitate sua contraxerunt, tuâ benignitate liberentur et in hoc iudicio, prout meruerunt, tuâ iustitiâ praeveniente, ad veritatis censuram pervenire mereantur, per Dominum, etc. Epistola desumebatur, ex Decalogo: Euangelium, ex Marco, in quo de observantia illius, Magister hone quid faciam, etc. Offertorium consistebat in his Psalmi verbis, Immittet Angelum Dominus in circuitu, etc. Sed et habebatur Praefatio rei apta: ac cum communicabat accusatus criminis, dicebat celebrans, Corpus etc Sanguis D. N. I. C. sit tibi ad probationem hodie. Post communionem hae preces fundebantur:Perceptis, Domine Deus noster, sacris muneribus, suppliciter deprecamur, ut huius participatione Sacramenti, et a propriis nos reatibus indesinenter expediant et in famulis tuis veritatis sententiam declarent, per Dominum, etc. Sic Missâ peractâ, Sacerdos ad destinatum locum ferventis quae accede bat, etc. Qua de re plura hic passim. Missa pro Morte inimicorum; in Hispania olim frequens, abolita est Concil. Tolet. XVII. can. 5. Missa Mozarabicae, a Leandro Hispalensi Episcopo in Hispania instituta, cuiusmodi fuerit, docent prae coeteris Alvarus Gomezius de Rebus gestis Cardin. Ximenii l. 2. et Cardinal. Bona Rerum Liturg. l. 1. c. 11. Vide infra Mixtarabes. Missa Praesanctificatorum Graecis λειτουργία τῶ προηγιασμένων, Graecanicae Ecclesiae propria, in qua Corpus Christi non conficitur, ut aiunt, sed confectum antea, divinis laudibus decantatis absumitur. Solet ea celebrari. totô Quadragesimae tempore, exceptô Sabbathô et die Dominicô, vel etiam die Annuntiationis Deiparae. Tum autem Sacerdos venturae hebdomadis dies, quibus celebraturus est,digitis ipse suis numerat: Inde tot particulas panis in oblatione abscindit, quot Missas dicturus est; eas cum particula eô die absumenda consecrat et consecratas, vinoque benedicto intinctas conservat pro more in pyxide; ex qua postmodum tempore opportunô, cochleari, aliis ibi ad alium usum relictis, haurit et in disco reponit atque in Altare maius allatam consumit. Id quod potissimum statutum aiunt, in Concilio Trullano can. 52. Vide Leonem Allatium Dissertat. dupliei supcr hac re editâ, post librum de Concordia utriusque Eccles. Istiusmodi Missam celebrare solent Latini, in Ecclesia Romana die Parasceves: vide quoque Euchologium Graecorum et Cardin. Bona l. 1. c. 15. num. 5. Missa Privata, quae sine Sacrorum symbolorum distributione, et nullô fidelium communicante, peragitur. Qui mos incepit saeculo XIII. post Concilii Lateranensis institutum, de communione semel saltem in anno, praeviâ peccatorum ad genua Sacerdotis confessione, celebrandâ. Missa Publica, quae coram omni populo peragitur: quod ante diei horam tertiam fieri prohibuit Telesphorus. Mentio istiusm odi missarum, potissimum in privilegiis fit, Monasteriis indultis, quae ab Ordinariorum iurisdictione eximuntur, in quibus vetantur ii Cathedram statuere et Missas publicas celebrare; tum, quod Iurisdictionis argumentasint, tum ut feminarum in Monachorum et virorum in Monialium Coenobia accessus vitetur, apud Baronium A. C. 601. n. 15. Missa Sicca, Eckio Annotat. adlibrum oblatum Caesari art. 22. est Missae simulatio Sacerdote agente, quae sunt celebrantis, cum Introitu, Collecta, Epistola, Euangelio et Canticis, qui tamen. quia non vult communicare, non consecrat, ita ut Missa sit sine corpore et Sanguine Domini Dicitur etiam Missa Navalis seu Naietica, quod in mari flumineque, utpote in loco fluctuante et vacillante, ubi perfectam Missam celebrandam non putant, ad hunc tantum modum Missam tradunt dici posse. Item Vespertinalis, uti habet Macer. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.